previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. [190] tum Brutus: Quid tu, inquit, quaeris alios? de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius iudicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,— saepe enim interfuiperorandi locum, ubi plurimum pollet oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia. Sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos. [191] nec enim posset idem Demosthenes dicere quod dixisse Antimachum clarum poetam ferunt: qui cum convocatis auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus: Plato enim mihi unus instar est centum milium1. Et recte; poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum vulgi debet movere2. At si eundem hunc Platonem unum auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, verbum facere non posset. [192] quid tu, Brute, posses, si te ut3 Curionem quondam contio reliquisset? Ego vero, inquit ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res habet. Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas [p. 1056] eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae sunt; eae si inflatum non recipiuntaut si auditor omnino tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est.

1 centum milium Camerarius: omnium m. ilium L

2 movere BM2: moveri L

3 possesne, si tu vulg.: posses nisi tu L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: